Olvasási beállítások
Könyvjelzőim
Fontos: csak helyi mentés! Részletek
A könyvjelzők és az utolsó olvasási hely kizárólag ezen az eszközön, ebben a böngészőben tárolódnak. Nincs róluk szerveroldali biztonsági másolat, és másik eszközre vagy böngészőbe nem kerülnek át. A webhelyadatok törlésekor vagy a böngésző újratelepítésekor elveszhetnek; ilyenkor nem tudjuk visszaállítani őket.
Nova Vulgata
Prophetia Ezechielis
1
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2
« Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
3
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.
4
Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
5
Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum;
6
in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel ».
7
Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.
8
Et factus est sermo Domini ad me mane dicens:
9
« Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: « Quid tu facis? ».
10
Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius.
11
Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12
Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram.
13
Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur.
14
Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.
15
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris.
16
Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus ».
17
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
18
« Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.
19
Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea;
20
et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus ».
21
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
22
« Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: « In longum differentur dies, et peribit omnis visio »?
23
Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.
24
Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel,
25
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud », dicit Dominus Deus.
26
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
27
« Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: « Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat »;
28
propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur », dicit Dominus Deus.