Olvasási beállítások
Könyvjelzőim
Fontos: csak helyi mentés! Részletek

A könyvjelzők és az utolsó olvasási hely kizárólag ezen az eszközön, ebben a böngészőben tárolódnak. Nincs róluk szerveroldali biztonsági másolat, és másik eszközre vagy böngészőbe nem kerülnek át. A webhelyadatok törlésekor vagy a böngésző újratelepítésekor elveszhetnek; ilyenkor nem tudjuk visszaállítani őket.

    Vulgata Clementina

    Liber Psalmorum

    1 In finem, servo Domini ipsi David. 2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. 3 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium. 4 Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret. 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit. 6 Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes. 7 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine: 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos. 10 Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 12 Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me. 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.